HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT V: De somnio Salomonis

#III Reg. III

Porro Salomon duxit in uxorem filiam Pharaonis regis Aegypti, de qua, ut aiunt Hebraei, genuit filium quasi contra naturam, cum ipse adhuc ageret undecimum annum, et induxit eam in civitatem David. Nondum enim sibi fecerat domum. Porro tria proposuerat se facturum, domum Domino, et domum sibi, et ambire Jerusalem muro triplici: ut in primo ambitu esset templum, et mansiones hebdomadariorum; domus quoque regia cum mansionibus domesticorum; in secundo habitarent potentes viri et prophetae. Unde infra legitur de prophetissa, quod habitaret in secundo; in tertio opifices. Post haec ascendit Salomon in Gabaon, ut immolaret ibi in excelso. Et cum dicitur Gabaon non est proprium nomen loci, sed appellativum, et interpretatur collis excelsus. Josephus enim dicit eum ascendisse in Hebron, et obtulit mille hostias in holocaustum super altare, quod fecerat Moyses, et apparuit ei Dominus, per somnium in nocte, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi. Qui respondit: Domine Deus, ego sum puer parvulus, et ignorans ingressum et exitum meum. Da ergo cor docile servo tuo, ut possim judicare populum tuum, et discernere inter bonum et malum. Et placuit sermo coram Domino, et ait ad eum: Quia non postulasti juxta verbum hominum, dies multos, et divitias, et animam inimicorum tuorum, feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens in tantum, ut nullus ante te similis tui fuerit. Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi, si tamen ambulaveris in viis meis, sicut pater tuus. Et evigilans Salomon intellexit quod esset somnium, id est revelatio facta per somnium. Et reversus in Jerusalem, coram arca Domini gratias agens, obtulit holocausta et pacifica.